criptum est, quod neminem laudabimus ante mortem suam, sed in fine erit
denudatio operum ejus, unde, cessante jam omni impedimento veræ laudis,
Quia cœli gloriam Dei omnipotentis enarrant, & omnia quæ fecit
Dominus ipsum in factura sua laudant, idcirco in laudem Dei &
serenissimi principis regis Henrici. VI. corpore jam defuncti, quem
licet minime peritus laudare anticipavi, aliqua tractare necessarium
duxi. Maxime quia sanctos Dei laudare, quorum in cathologo istum puto
regem eximium, ob sancta sua merita quoad vixit per eum exercitata,
merito computari, omnipotentis Dei laus est & gloria, ex cujus
cœlesti dono est, ut sancti sint. De prænobili ejus prosapia, quomodo
scilicet ex nobilissimo sanguine & [A ii b] stirpe regia antiqua Angliæ
secundum carnem progenitus erat, et qualiter in duabus regionibus,
Angliæ s. & Franciæ, ut verus utriusque regni heres coronatus fuerat,
tacere curavi, quasi manifestum & notum. Maxime propter casum ejus
infaustissimum, qui eidem inopinate postea evenit.
erum ut de virtutibus non paucis istius regis, quibus Deus omnipotens
animam ejus insignivit, aliquid edicam, &[3] pro modulo meo Deo propicio
prout noverim, & ex relatu fidedignorum, quondam ei assistencium,
didicerim, propalabo. Fuerat enim, quasi alter Job, vir simplex, &
rectus, Dominum Deum omnino timens, & à malo recedens. Erat autem vir
simplex, sine omni plica dolositatis aut falsitatis, ut omnibus constat.
Nulli enim dolose egerat: aut falsum aliquod cuiquam proferre solebat:
sed veridica semper exercuerat eloquia. Fuerat & rectus et justus, per
lineam justiciæ semper in actis suis procedens. Nulli vero injuriam
facere voluit scienter. Deo & omnipotenti quod suum erat fidelissime
tribuerat. quia decimas & oblationes, Deo et ecclesiæ debitas,
amplissime persolvere studuit. simul cum religiosissimo cultu etiam hoc
peregit, ita quod ipse & regalibus infulis trabeatus, diademateque regio
coronatus, tam profundas sibi instituit exhibere Domino inclinativas
supplicationes, ac si fuisset juvenis quispiam religiosus.
Quod & princeps iste timorem habuerat filialem ad Dominum, patet in
quammultis ejus actis et devotionibus. Primo referre solebat quidam
Angliæ reverendus antistes, se per decem annos confessoris sui officio
functum apud ipsum regem Henricum fuisse. Sed neque per tantum tempus mortalis alicujus [A iii a] criminis maculam animam
ejus tetigisse asserebat. O! quanta vigilantia! O! quanta diligentia
placendi Deo in tam sublimi et juvenili persona reperta est! Attendite
reges & principes universi, juvenes et virgines & populi quique, &
laudate Dominum in sanctis ejus. Hunc quoque regem virtute imitamini,
qui malum fecisse poterat & non fecit: sed omnino dum vixit refugit, in
quantum potuit, propter Dei displicentiam, hujuscemodi malum vel noxam.
Sedulus & verissimus Dei cultor erat rex iste, magis Deo et devotioni
orationum deditus, quam mundanis vel temporalibus rebus tractandis, aut
vanis ludis vel occupationibus exercendis: qualibus ut frivola ab eo
despectis, aut in orationibus, aut in scripturarum vel cronicarum
lectionibus assidue erat occupatus, ex quibus non pauca eloquia
hauserat, ad ipsius aliorumque consolationem spiritualem. Unde omni
statui, omnique conditioni hominum et ætati sedulus hortator & consultor
extiterat, juvenibus consulens, ut à vitiis declinarent, et virtutis
viam assequerentur. Provectæque ætatis viros et presbiteros, ut virtutis
complementum, braviumque æternæ vitæ prosequendo attingerent, ammonuit,
proferens id psalmi: Ite de virtute in virtutem: videbitur enim hinc
Deus deorum in Syon.
In ecclesia vel oratorio nunquam sedere sibi complacuit super sedile,
aut huc illuc ve, ut moris est mundanorum, deambulare: sed nudato semper
capite, dum divina saltem celebrarentur officia, rarissime regios
erigens artus, quasi continue coram libro genua flectens, oculis ac
manibus erectis, missalia, oracula, epistolas, euangelia
internis visibus[4] promere gestiebat cum celebrante. Nonnullis etiam
solebat clericis destinare epistolas [A iii b] exhortatorias, cœlestibus
plenas sacramentis et saluberrimis admonitionibus, in stuporem multorum.
Item & ubicũque fuerat rex iste, semper devotissimus sanctæ crucis,
aliorumque Christianæ religionis sacramentorum vel sacrorum, cultor et
sedulus adorator extiterat. In hujusmodi enim opere nudato capite
devotius insedere[5] solebat, etiam in itineribus equitando. ita quod
regale caputium terram petere ultro sæpius faciebat, etiam dextrario
insidens, nisi id manus suorum sitius[6] apprehenderet. Unde et maluit
sanctæ crucis signorum seriem in corona sua regia situari, quam florum
vel foliorum similitudines quascũque, juxta illud sapientis: Corona
aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis. &c. Tempestive
valde, et quasi in initio divinorum officiorum solebat interesse. Sed et
de prolixa protractione divinorum officiorum nusquam fastidium passus
erat, quanquam ultra meridiem protelabantur.
Item in ecclesia nullatenus accipites,[7] gladios, basillardos,[8]
contractus, confabulationes ve fieri sinebat: sed orationibus etiam
suis potentatibus & proceribus, juxta illud Salvatoris eloquium, Domus
mea domus orationis est, jussit crebrius esse vacandum, quod et
fecerunt devote.
Pudicus enim & purus fuerat rex iste H. ab ineunte ætate sua. Omnem vero
lasciviam verbo & opere dum juvenis erat declinaverat, quoadusque
duxerat, nubilibus venientibus annis, prænobilem dominam, dominam
Margaretam, regis Ceciliæ[9] filiam, ex qua unicum tantummodo procreavit
filium, Edwardum s. prænobilem & virtuosum principem, cum qua & cui
conjugale fœdus syncerissime omnino servaverat, etiam in ipsius
dominæ absentia, quæ aliquando perlonga fuerat: nullam aliam à sua
feminam tota sua [A iv a] vita impudice tangens. Non etiam ad præfatam suam
conjugem effrenate, vel more impudicorum, habere solebat accessum dum
insimul commanserunt: sed tantummodo ut ratio et rei necessitas, servata
semper inter eos honestate conjugali et cum magna gravitate.
Exemplum.
In argumentum vero suæ servatæ pudicitiæ, omnino consueverat effugere
nuditatem et virorum et mulierum incantius[10] aspicere. ne, ut David,
amore illicito caperetur, cujus animam, prout legimus, oculi deprædati
fuerant. Propterea princeps iste pepigerat cum oculis suis fœdus, ut
nec saltem impudice quamlibet aspicerat[11] feminam.
Aliud exemplum.
Unde semel contigit, quod tempore natalis Domini choreas, vel
spectaculum quoddam generosarum juvencularum, resolutis sinibus suis
nudatas mamillas proponentium, quidam adduceret magnus dominus coram eo,
ut ante regis aspectum juvenes illæ mulierculæ sic denudatæ
tripudiarent, ad probandum forsan eum, vel ad alliciendum regis
juvenilem animum. Sed rex iste non improvidus, nec diabolicæ fraudis
ignarus, his spretis præstigiis, nimium indignatus, oculos avertens,
dorsum ejus citius posuit, et ad cameram suam exivit dicens, Fy fy, for
shame, forsothe ye be to blame.
Aliàs juxta Bathoniam equitans, ubi calida sunt balnea, quibus, ut
dicitur, se refocillant et lavant se homines illius patriæ ex
consuetudine, dum introspiceret rex balnea, vidit homines in eis quasi
in toto nudos et vestibus plene exutos. Ad quod indignans rex citius
abiit, nuditatem hujusmodi quasi grande facinus abhorrens, non immemor
illius Francisci Petrarchæ assertionis: Nuditas beluina in hominibus
non placet: sed pudori amictûs honestate consulitur. Præteria,[12] non
tantum sibiipsi, sed et domesticis suis, de castimonia magnam [A iv b]
cautionem adhibere solebat. Nam
ante nuptias suas adoloscens[13]
castitatis alumnus existens, curiose per secretas suæ cameræ fenestras
aspicere solebat, ne feminarum introeuntium stulta debacharetur
insolentia, in suorum saltem domesticorum ruinam. Eandem etiam cautionem
adhibuerat idem rex duobus suis fratribus utriuis,[14] Dominis
videlicet Jaspere[15] et Edmundo, dum pueri et juvenes erant: quibus pro
tunc actissimam[16] & securissimam providebat custodiam, eos ponens sub
tutela virtuosorum et honestissimorum sacerdotum, tum ad erudiendum, tum
ad virtuose vivendum, et conversandum, ne scilicet indomitæ
adolescentulationes succrescerent, si omnino suppressore carerent. Non
minorem iterum diligentiam adhibere solebat rex iste, ut dicitur, circa
alios sibi attinentes, ut vitia declinarent vel vitarent simul cum
contione viciosorum vel dissolutorum, et virtutes apprehenderent,
ammonens eos.
Contra pestem avaritiæ, qua quamplurimi inficiuntur et languent, etiam
terreni principes, Rex iste H. de quo loquimur, cautissimus, et
erectissimus omnino fuerat. Quia nec donariis præfulgidis sibi donatis,
nec excellentissimis divitiis, quas ipse possiderat[17] aliquotiens
illicito amore captus fuerat. Sed ad pauperes omnino liberalis erat,
eorum inopiam sublevando. Alios etiam quamplures largitate ditabat
donorum, aut officiorum, vel saltem omnem ab eis egestatem amovebat.
Nequaquam suos opprimebat subditos immoderatis exactionibus, ut ceteri
agunt principes et magnates: sed tanquam pius pater inter filios
conversatus, eos decentissime ex suis relevans, propriis contentus
maluit [A v a] sic juste inter eos
vivere quam ipsi deficerent egestate, sua
suppressi crudelitate. Quod de suis contentus fuerat, alienarum rerum
minime cupidus, patet variis exemplis verissimis. Unde quidam magnus
dominus optulit eidem regi preciosum coopertorium, ad lectum suum
cameralem, undique nobilibus aureis in magna multitudine stratum, cum
talibus verbis dicens: De talibus sit vobis cura. Sed regis animus,
cœlestia et spiritualia magis inhians, hujusmodi terrena postponens,
minime attendebat hujusmodi munera.
Aliàs venientibus ad eundem regem executoribus reverendissimi domini
cardinalis et episcopi Winton̄. sui avunculi, cum prægrandi summa,
duorum videlicet millium liƀ. auri eidem regi conferend’. ad suos
usus, & ad necessaria regni pondera sublevanda, penitus respuit munus,
nec quoquomodo habere voluit, dicens, ipse fuerat pergratus mihi
avunculus, & multum nobis beneficus, dum vixerat: Dominus retribuat ei.
facite vos de bonis suis prout tenemini. nos nolumus ea recipere. Ad
quod dictum regium attoniti executores illi, supplicaverunt magestati
regiæ, ut saltem reciperet donum illud de manibus eorum, ad dotationem
duorum collegiorum suorum, quæ tunc quasi de novo fundasset, apud
Cantabrigiam et Eton. Cui supplicationi et donationi libentissime
favebat rex, mandans, ut, pro relevamine animæ præfati sui avunculi,
conferrent donum prædictis collegiis. Qui concito gradu mandatum regium
expleverunt.
Item in suæ liberalitatis ostentationem, qua cum aliis pollebat
virtutibus rex iste, in confusionem avariciæ largissimus erat in donis,
ut sui quondam testabantur. Donaverat enim uni de capellanis suis, dum
audierat eum intentum ad sacerdotalia vestimenta resarcienda, plus quam
decem mutatoria casularia de pannis suis sericis, ad missas in ecclesia,
cui tunc præerat idem sacerdos, celebrandas. Aliàs audiens unum de
famulis suis multis furtive expoliatum [A v b] bonis, misit ei idem rex, in
recompensationem sui dampni, XX nobilia, cum hoc consulens, ut ammodo
magis providus esset de custodia bonorum suorum, et nec quicquam juris
ageret cum fure illo. Ecce quomodo misericordia & veritas obviaverunt
sibi, justicia & pax osculatæ sunt in nostro terreno principe.
O! rara[18] pietas & piissima charitas in homine inventa! Unde & idem
princeps, tandem utroque privatus regno, Angliæ videlicet & Franciæ,
quibus ante imperaverat, cum rebus & bonis suis, non fracto, sed æquo id
tulit animo, omnia temporalia parvipendens, dummodo Christum lucraretur
et æterna. Non tantum in temporalibus distribuendis largus, sed etiam in
ecclesiasticis et spiritualibus benefitiis[19] conferendis, multum cautus
et providus erat rex iste & discretus, ne indignis, vel quoad seipsum
indigne, i. symoniace, talia conferret, prout res ostendit in personis
ab eo promotis: immunis semper erat à symonia. Nam virtuti semper
intendens, virtuosorum promotioni omnino vacabat, atque eos plurimum
amabat. Accensæ vero charitatis perurgebatur affectu, quando successori
celeberrimi cardinalis Winton̄ dixerat præfatus rex H. magistro
Wilelmo Waynflet: Accipe Wintonicam intronizationem, ut sis illic,
sicut solent prædecessores præsules esse. sis longævus super terram, et
in virtutis via succrescens et proficiens. Episcopos etiam Wurcestriæ
et Cestriæ[20] simul, cum multis aliis, pari liberalitate promovit, ut
res satis innotuit. Unde ad ampliandum domum
Dei, et cultum divinum, duo præclara principatus sui
tempore fundavit collegia prædicta, quæ amplissimis dotavit prædiis et
redditibus, ad sustentationem pauperum scholarium non paucorum, in
quibus non tam divina cotidie devotissime celebrantur officia, ad Dei
omnipotentis laudem, quam scolastica dogmata cum ceteris actibus
continue exercentur, ad scientiæ incrementum. Ad istorum vero duorum
collegiorum [A vi a] iniciationem et fundamen, perquisivit ubique optimos
lapides vivos, optime expeditos in virtute & scientia juvenculos, et
sacerdotes qui ceteris præessent ut doctores & tutores. Unde quoad
presbyteros habendos dixerat rex suo legato in hac causa, Minorascere
eos potius tolleramus in musicalibus, quam in scripturarum scientiis.
Et quo ad pueros vel juvenculos, ei adductos ad scholatizand'. voluit
eos rex omnino educari et nutriri, tam in virtute, quam in scientiis.
Unde cum aliquos eorum sibi obviam habuit aliquoties in castro de
Wyndesoor, quo interdum irent, ad servos regis, eis notos, visitandos,
comperto quod sui essent, admouit[21] eos de virtutis via prosequenda,
dando cum verbis etiam pecunias ad alliciendum eos, dicens: Sitis boni
pueri, mites et docibiles, et servi Domini. Et si aliquos eorum curiam
suam visitare deprehenderit, aliquando cohibuit corripiendo eos, ne hoc
amodo iterarent, ne agnelli sui perditos suorum curialium actus vel
mores saperent: vel proprios bonos mores in parte vel in toto
amitterent, more agnorum vel ovium, quæ inter vepres vel spinas
pascentes, sua vellera dilaniant, et sæpius in toto amittunt.
Loquendo de magna regis istius humilitate, sciendum, quod multum clarus
fuerat virtute illa humilitatis. Non enim erubuit rex iste piissimus
sacerdoti, celebranti coram eo, diligens minister fieri, respondendo ad
missam, Amen. Sed libera nos, et similia. Ita vero fecit etiam michi
communiter indigno sacerdoti. In mensa etiam succinctam faciens
refectionem, quasi religiosus cum concitata surrectione silentium
servans stando Deo gratias totiens quotiens devotissime persolvit. Unde
etiam, teste magistro doctore Town̄. instituit idem rex, quod per
elemosinarium suum quidam discus, V. Christi vulnerum, quasi
sanguinerubentium, repræsentativus, [A vi b] mensæ suæ, quando se reficere
habuit, ante omnia alia fercula poneretur, quibus effigiebus
devotius intentis,[22] ante quorumlibet ciborum attactum mirabiles Deo
persolvebat devotiones.
Item equitando semel in strata quadam, jacente extra cemiterium ad
orientem cujusdam ecclesiæ, ubi pixis super altare pendens carebat
sacramento eucharistiæ, eo igitur non nudante caput, ut semper aliàs vel
ante assolet agere cum magna devotione propter reverentiam sacramenti:
admirantibus inde suis dominis et compluribus magnatibus, rationem
reddit rex dicens: Scio, inquit, ibi non esse Dominum meum Iesum
Christum, ob cujus honorem tanta facerem. Quod ita repertum est ut
dixit. unde et dicunt, qui eidem secreti erant, quod rex iste
frequenter viderat Dominum nostrum Iesum, in forma humana repræsentantem
se in sacramento altaris inter manus sacerdotis.
Consueverat etiam, ex permaxima humilitate & devotione, nocte et
Dominicæ resurrectionis tempore propria manu gerere magnum tortum, ob
reverentiam Dominicæ resurrectionis et fidem.
De ipsius etiam humilitate in incessu, in vestibus et aliis corporalibus
indumentis, in verbis et ceteris corporis gestibus compluribus,
constat, quam[23] obtusis sotularibus et ocreis à juventute uti
consueverat adinstar coloni. Togam etiam longam cum capucio rotulato ad
modum burgensis, et talarem tunicam ultra genua demissam, caligas,
ocreas, calceos omnino pulli coloris &c. omnimoda curiositate per
eum prohebita[24] in consuetudine habuit.
Voluit etiam in principalibus anni festis, sed maxime quando ex
consuetudine coronaretur, indui ad nudum corpus suum aspero cilitio, ut
per asperitatem talem corpus ejus [B i a] arctaretur à lascivia, potius vero
ut omnis arrogantia vel inanis gloria, quæ ex hujusmodi oriri solet,
reprimeretur.
De occupatione regis, qua[25] bene
dies et tempora transigerat,[26]
compluribus notum est adhuc viventibus, quod omnino dies solemnes, &
Dominicos in divinis officiis audiendis, et devotis orationibus ex parte
sua pro se et populo suo omnino dedicare solebat, ne sabbata ejus hostes
deriderent. Et ad similiter agendum etiam alios inducere diligenter
studuit. unde et nonnulli, quondam eidem assistentes, asserunt, quod
tota ejus exultatio et gaudium erat in Dei laudibus et divinis servitiis
rite & devote persolvendis. Ceteros vero dies etiam minus solemnes, non
in ocio aut vanitatibus, non in commessationibus aut ebrietatibus, non
in vaniloquiis aut ceteris nocivis dictis aut loquelis (quæ amnia[27]
semper dum viveret declinabat,) immo paucissimis eloquiis, ut verbis
ædificariis vel ceteris utilibus omnino usus fuerat: Sed dies illos aut
in regni negotiis cum consilio suo tractandis, prout rei exposcerat
necessitas, aut in scripturarum lectionibus, vel in scriptis aut
cronicis legendis non minus diligenter expendit. Unde et de eo testatus
est miles quidam honorandus, quondam sibi camerarius fidelissimus,
dominus Ricardus Tunstall, verbis et scriptis suis testimonium de eo
dedit dicens: In lege Domini fuit voluntas ejus die ac nocte. In hujus
etiam rei testimonium ipse Dominus rex graviter conquestus est michi in
camera sua apud Eltham, quando solus cum eo ibidem essem in sanctis suis
libris cum eo laborans, ejus salubribus monitis & profundissimæ
devotionis suspiriis intendens: dato pro tunc interim sono super hostio
regio à quodam potentissimo regni duce, rex ait: Sic inquietant me, ut
vix raptim per dies et noctes valeam sine [B i b] strepitu aliquorum
sacrorum dogmatum lectione refici. Simile etiam quoddam huic semel
contigit, me præsente apud Wyndesor. In attestationem etiam suæ eximiæ
devotionis ad Deum, dicunt complures adhuc superstites, eidem etiam
principi quondam familiares, quod quasi continue oculos suos ad cœlum
attollere consueverat, quasi cœlicola quidam aut raptus, nec seipsum
pro tempore, nec se circumstantes sentiens, quasi esset homo extaticus,
vel subcœlestis, conversationem suam in cœlis habens, juxta illud
apostoli, Conversatio nostra in cœlis est.
Item nulla unquam habere solebat alia juramenta, ad confirmanda dicta
sua veredica, quam hæc verba proferendo, Forsothe, and forsothe. Ut ceteros[28] faceret,
quos alloquibatur,[29] de dictis suis. Unde et
quamplures, tam magnates, quam plebeos,[30] à gravibus juramentis, tum
blande consulendo, tum dure corripiendo, compescuit. Quoniam
abhominabilis erat eis[31] quisque jurans. Audiens autem rex quendam
magnum dominum, sibi camerarium, ex abrupto et improvise graviter
jurare, graviter increpavit eum, dicens: Prohdolor! vos dominus familiæ
multæ dum juramenta sic editis contra Dei mandatum,
pessimum exhibitis[32] exemplum servis et subditis vestris. ipsos enim
similia facere provocatis.
De patientia istius regis, & benignissima ejus misericordia, quas per
totam suam vitam in transgredientes sibi exercuit, dum regnaret,
complurima verissime dici possunt.
Primo, cum semel descenderet à villa sancti Albani Londonias per
Crepylgate, videns supra portam ibi quartarium hominis positum super
sudem sublimem, quæsivit, quid hoc esset? Et respondentibus [B ii a] sibi
dominis suis, quod erat IIII. pars cujusdam proditoris sui, qui falsus
fuerat regiæ majestati, ait rex, Auferatur. Nolo enim aliquem
Christianum tam crudeliter pro me tractari, & continuo sublatum est
quartarium. Qui hoc vidit, testimonium dicit.
Item IIII. nobiles generosos, de proditione & crimine læsæ majestatis
regiæ convictos, et super hac re legittime per judices condemnatos, et
morte turpissima plectissima"[33] plectendos piissime relaxavit, et à
morte illa acerbissima eripuit, cartulam suæ perdonationis pro eis
liberandis ad locum supplicii citissime emittens.
Aliis tribus magnis dominis regni, in necessitate ejusdem[34] regis
conspirantibus, infinita quasi multitudine armatorum hominum congregata,
ambitione quadam regii culminis intentata, prout res postea manifestius
claruit, rex iste non minorem exhibuit misericordiam. Condonabat enim
omnibus tam capitaneis, quam ceteris sibi subditis, quod ei tunc maligne
intenderant, dummodo se ei submitterent.
Consimilem etiam misericordiam compluribus aliis ostendit, specialiter
autem duobus, mortem ei intendentibus, quorum unus collo suo grave
vulnus inflixit, volens excerebrasse, vel decollasse eum, quod tamen rex
patientissime tulit, dicens, Forsothe, & forsothe, ye do fouly to smyte
a kynge enoynted so.
Alter vero cum sicca[35]
percussit eum in latere, dum in turri fuerat
carcere detentus, qui post hoc commissum facinus putans, se regem ex suo
ictu nephario occidisse, timens se capiendum fore, citissime aufugit,
deprehensum tamen eum, & eidem regi postea adductum, convalescens rex,
et è carcere illo eductus, et ad regalia fastigia, Deo favente et
agente, iterum sublimatus sine bellis post longa exilia et diutinam ejus
incarcerationem, pardonavit eum ex summa sua clementia, sicut et
prædictum suum persecutorem.
Unde et famuli quondam eidem regi asserunt, quod nullam personam,
quantumcunque [B ii b] sibi noxiam, voluit aliquoties mulctari. Quod etiam in
quam multis liquet personis, quibus valde fuerat gratiosus et misericors
imitator effectus illius qui ait: Misericordiam volo, & nolo mortem
peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat. qui etiam, ut apostolus
ait, Omnium hominum salutem affectabat. nec mirum. Quoniam etiam non
inerat ejus animæ vana illa gloriatio, qua etiam venatores potiuntur
captis bestiis ex nimia complacentia, videlicet ut intueretur appetitum
animal in interitu suo cum truculentia contaminari, nec cædi
innocui quadrupedes[36] aliquando voluit interesse. Quid plura? Certe
inter quos et quibus tam benignus et misericors extiterat rex iste, hos
tandem invenit ingratissimos, ut Christus Judæos. Nam quem dextera Dei
in tantam sublimaverat gloriam, ut supra habetur, isti patriales,[37]
insimul conglobati, rabie quadam crudilissima[38] præfatum regem
misericordissimum potestate regia privaverunt, et à suo regno et
regimine expulerunt, qui tandem post latebras, quas ad tempus, propter
sui tutelam, secretioribus fovebat locis, inventus etiam captus, velut
proditor & maleficus Londonium adductus in turri ibidem incarceratus
erat, ubi famem, sitim, obprobria, irrisiones, blasphemeas,[39] aliasque
injurias complurimas, ut verus Christi sequester, patienter tolleravit,
et tandem mortis ibi corporis violentiam sustinuit propter regnum, ut
tunc sperabatur, ab aliis pacifice possidendum. Anima autem ipsius, ut
pie credimus, ex miraculorum, ubi corpus ejus humatur, diutina
continuatione, cum Deo in cœlestibus vivente, ubi, post istius seculi
ærumnas, cum justis in æterno Dei contuitu feliciter gaudet, pro terreno
& transitorio regno hoc patienter amisso, æternum jam possidens in ævum.
Præterea, de cœlestibus sacramentis, eidem regi ostensis, silendum
esse non puto. In turri enim Londoniarum detentus, interrogatus erat à
quodam sibi capellano erga festum Paschæ, quomodo anima ejus concordaret
in hoc sacratissimo tempore cum instantibus suis tribulationibus
inevitabiliter emergentibus? Et respondit rex dicens, Regnum
cœlorum, cui me semper ab infantia mea devovi, appellans exposco. De
regno isto transitorio & terrestri non magna nobis cura est. Cognatus
noster de Marchia se interponit, ut sibi placet. Hoc ipsum tantummodo
requiro, quatinus sacramenta Paschalia & ecclesiastica cum aliis
Christicolis in die cœnæ recipiam, ut moris nostri est, unde &
propter nimiam suam devotionem, quam ad Deum, et ad ejus sacramenta,
semper habuerat, non incongrue videtur, quod cœlestibus sacramentis
fuisset sæpius illustratus, & in suis tribulationibus consolatus. Fertur
enim à nonnullis secretioribus sibi personis, quibus solebat secreta sua
reserare, quod frequenter viderat Dominum Iesum in manibus celebrantis
tractatum in forma humana ei apparere sub sacramento. Dixerat iterum
apud Waltham̄ olim existens cuidam in secretis, aliis tamen à retro
hoc audientibus, de multiplici revelatione Dominica sibi facta per tres
annos continuos in festo sancti Edwardi, quod in vigilia Epiphaniæ
accidit de gloria Domini, in effigie humana apparentis, de ejus corona,
& de assumptione beatæ Mariæ in corpore & anima ostentione.
Item de absentia sacramenti à pixide, dum per quoddam equitaret
cimiterium, propter quod desiit à veneratione solita sacramenti, ut
supra habetur.
In ipso etiam arcto guerrarum discrimine in boriæ partibus, deficiente
ad tempus pane commilitonibus vel turbis suis, dicitur ab inde
venientibus, quod de exigua [B iii b] tritici annona meritis ejus et
precibus à[40] Deo multiplicati fuerant panes,
ut querentibus[41] et petentibus sufficientia cum superfluo respondebat suis, ceteris vero
suis hostibus penuriam panum patientibus.
Insuper continuata longo tempore dira ac ingratissima suorum rebellione,
post plurima bella à suis rebellantibus ei gravissime illata, tandem cum
paucis ad locum secretum, à suis fidelibus sibi provisum, fugit. unde
dum per aliquod spacium diliteret,[42] vox corporalis insonuit per XVII.
dies antequam caperetur insinuans ei, quod proditione traderetur, ac
sine honore, quasi fur aut exul quidam, Londonias, & per medium ejus
manu duceretur, multa ac varia pravorum hominum ingeniis mala exquisita
subiturus, et infra turrim illic incarcerandus, quæ omnia ex beatæ Mariæ
virginis revelatione, Sanctorumque Joannis baptistæ, Dunstani, &
Ancelmi, quorum consolationibus ad tunc, sicut etiam aliàs, potitus
fuit, per eosdem ad patientiam edoctus & confirmatus ad hæc et similia
patienter tolleranda. Quæ cum quibusdam de suis tunc retulerat,
videlicet magistris Bedon & Mannynge, incrudeli[43] illi minime credere
voluerunt, sed diliramenta et vana quædam deputaverunt, quoadusque rei
exitus eos certos fecit.
Fertur etiam, quod rex iste, dum in turri fuisset inclusus, viderit
mulierem quandam à dextra sua infantulum submergere nitentem, quam per
nuncium ammonuit, ne tantum flagitium & Deo odiosum peccatum
perpetraret. Cujus ammonitione correpta illa, ab incepto opere cessavit.
Item quæsito ab eodem rege H. dum in turri fuerat incarceratus, quare
injuste vendicaverat et possiderat[44] coronam Angliæ tot annis,
respondere solebat, Pater meus rex fuerat Angliæ[45] pacifice, coronam
Angliæ possidens per totum regni sui tempus. Et suus pater, avus meus,
ejusdem regni rex fuit. Et ego puer, quasi in cunabilis[46]
[B iv a] pacifice,
et sine omni interruptione coronatus approbatus fueram rex à toto regno,
coronam Angliæ gerens quasi per XL. annos, singulis mihi dominis
homagium regium facientibus, et fidem michi præstantibus sicut & aliis
antecessoribus meis. Vnde, et cum Psalmista dicere possum: Funes ceciderunt michi in
præclaris: etenim hereditas mea præclara est michi. Justum enim
adjutorium meum à Domino, qui salvos facit rectos corde.
Laus Deo.
Footnotes:
[3] omitte et.
[4] Lege, vocibus.
[5] incedere m. r. j.
[6] Sic. pro citius.
[7] Sic. Lege, ancipites. [potius accipitres m. r. j.]
[8] Id est, pugiones, daggers.
[9] Potius, Siciliæ.
[10] Sic. L. incautius.
[11] Sic. L. aspiceret.
[12] Sic.
[13] Sic.
[14] F. uterinis.
[15] Sic. Potius, Jaspero.
[16] Sic. L. artissimam.
[17] Sic.
[18] L. cara m. r. j.
[19] Sic.
[20] Cicestriae m. r. j.
[21] Sic. L. admonuit.
[22] An, intentus?
[23] F. quoniam.
[24] Sic.
[25] F. quam.
[26] Sic. perinde ac si transegerat reponend. esset. Rectius tamen forsitan transigeret.
[27] Sic. pro omnia.
[28] Sic. F. certos.
[29] Sic.
[30] Sic.
[31] F. ei.
[32] Sic.
[33] Sic. Sed delend. ni fallor.
[34] [Sic. qu. necem m. r. j.]
[35] Sic. pro sica.
[36] Sic. F. quadrupedis.
[37] p̄r̄iales.
[38] Sic.
[39] Sic.
[40] F. adeo.
[41] Malim cum diphthongo.
[42] Sic. pro deliteret.
[43] Sic. pro increduli.
[44] Sic.
[45] Commate forsitan post Angliæ non post pacifice distingui malint
alii. Sed distinctioni nostræ favet Codex, quo usus sum.
[46] Sic. pro cunabulis.